Tum Laelius: Quid tu, inquit, Scipio? e tribus
istis quod maxime probas? [Note] Recte quaeris, quod
maxime e tribus, quoniam eorum nullum ipsum per
se separatim probo anteponoque singulis illud, quod
conflatum fuerit ex omnibus. Sed si unum ac simplex
probandum sit, regium probem....... pri........ in
.................... hoc loco appellatur,
occurrit nomen quasi patrium regis, ut ex se natis,
ita consulentis suis civibus et eos conservantis studiosius
quam .....entis.......tem.........is.........tibus ...........uos sustentari unius optimi et summi
viri diligentia.
[Note] Imitemur ergo Aratum, qui magnis de rebus
dicere exordiens a Iove incipiendum putat. [Note] Quo
Iove? aut quid habet illius carminis simile haec oratio? [Note] Tantum, inquit, ut rite ab eo dicendi principia capiamus, quem unum omnium deorum et hominum regem esse omnes docti indoctique † expoliri consentiunt. Quid? inquit Laelius. Et ille: Quid censes,
nisi quod est ante oculos? Sive haec ad utilitatem vitae constituta sunt a principibus rerum publicarum, ut rex putaretur unus esse in caelo, qui
nutu, ut ait Homerus, totum Olympum converteret
-- --
idemque et rex et pater haberetur omnium, magna
auctoritas est multique testes, siquidem omnis multos
appellari placet, ita consensisse gentes decretis videlicet principum, nihil esse rege melius, quoniam
deos omnis censent unius regi numine; sive haec in
errore inperitorum posita esse et fabularum similia
didicimus, audiamus communis quasi doctores eruditorum hominum, qui tamquam oculis illa viderunt, quae
nos vix audiendo cognoscimus. Quinam, inquit Laelius, isti sunt? Et ille: Qui natura omnium rerum pervestiganda senserunt omnem hunc mundum mente
ch. 37